JUDAS Iscariothes

JUDAS Iscariothes
JUDAS Iscariothes
unus ex duodecim Apostolis Domini fuit, qui cum loculos gestaret, fur et avarus erat: nec aequo potuit animo pati unguenti pretiosi effusionem in corpus Christi. Hic Dominum suum ac nostrum, pretio triginta denariorum prodidit, signo osculi dato Iudaeis, ut Christum agnoscerent. Math. c. 26. v. 20. Tandem paenituit, et pecuniam retulit, ex qua emptus est ager figuli, in sepulturam peregrinorum; veruntamen amens et exspes laqueo se suspendit, mediusque crepuit, et diffusa sunt omnia viscera eius: Porro quod attinet rationem denarior um, singuli valebant tres asses, sive solidos, et dimidium. (auctore Budaeo in l. de asse) siquidem erant denarii Romani ac vulgares. Matth. c. 10. v. 26. et 27. Ioh. c. 12. v. 3. et 4. etc. Hunc Cerinthiani et Caiani, vel Cainitae, impense venerati sunt, et quidem ultimo nominari Euangelio peculiari, quod prodiroris Iudae nomen prae se ferebat, religiose usi sunt, Epiph. haer. 38. De eius morte cum variae ferantur Eruditorum sententiae, praecipitio illum
e vivis abiisse, docet ex Cl. Pricaeo Suicer. Thes. Eccl. in verbo Α᾿πἀγχω.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • František Brixi — František Xaver Brixi (January 2, 1732 – October 14, 1771) was a famous Czech Classical composer of the 18th century. His first name is sometimes given, by reference works, in its Germanic form: Franz .BiographyBrixi was born in Prague, the son… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”